The Bible Software
bible.softwareJobJob 8 › Job 8:21

Job 8:21

donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. + 8.21 Donec impleatur. Non quod post, quod constat: sed non ante, quod dubium hominibus potest videri: quasi, nec ante judicium simplices deserit, nec malos percutere desinit. Impleatur risu os tuum, id est mens gaudio æternæ securitatis, unde: Et labia tua jubilo. Jubilum cum tanta lætitia corde concipitur, quam sermo non explicet, sed tamen os sonet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Till he fill thy mouth with laughing, and thy lips with rejoicing.

In Context

20Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, + 8.20 Deus non projiciet simplicem. Cujus simplicitas modo a calliditate duplicium vocetur fatuitas. Nec porriget manum. Ibid. Ut ab imo quo quærunt gloriam elevet. Maligni sunt hypocritæ qui nec bona bene agunt. Vel quia proximo exterius puros et simplices se ostendunt, interius duplicitatem celant; contra quos dicit Moyses: Non induas vestem ex lana linoque contextam. Deut. 22.

22Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.] + 8.22 Qui oderunt. Ibid. Justorum hostes in judicio confusio induet, quia tunc viso judice mala omnia ante oculos mentis versantur, et reatus deprimens eos undique vestit. Qui ad hoc ideo veniunt, quia sola hic transitoria dilexerunt, unde addit: Et tabernaculum, id est ædificatio æternæ felicitatis, quam supra se casuram multiplicant, ut se hic a necessatibus quasi ab æstu et imbre defendant: in qua mens habitat, quam bonus viator despicit.

Read all of Job 8

Cross References

Genesis 21:6Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.

Nehemiah 12:43Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas: quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus. + 12.43 Recensuerunt quoque, etc. BEDA, ibid. Gaudentibus cunctis, etc., usque ad et cum magna laude et lætitia erat dedicata.

Psalms 32:11Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. + 32.11 Consilium autem Domini, etc. ID. Incarnationis arcanum in quo consuluit homini. Manet in æternum. Quia ad æternam salutem nobis obtinendam. Cogitationes. Prædestinatio, in qua omnia reposita sunt, quæ et sic permanent, ut prævisa sunt. 1

Psalms 100:1Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, + 100.1 Psalmus ipsi David. CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ipsi David. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. Misericordiam et judicium cantabo. CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo. Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro. 1

Luke 6:21Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. + 6.21 Qui nunc esuritis. Qui esurit esurienti compatitur: compatiendo largitur, largiendo fit justus; æqualem se inferioribus præstat, dolum excludit, veritatem requirit. Qui nunc fletis. Qui propter divitias hæreditatis Christi, propter panem vitæ æternæ, propter spem cœlestium gaudiorum fletus, esuriem, paupertatemque desiderat, beatus est; multo beatior, qui has virtutes inter adversa servare non trepidat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 8:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 8:20Job 8Job 8:22 →