The Bible Software
bible.softwareJobJob 8 › Job 8:20

Job 8:20

Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, + 8.20 Deus non projiciet simplicem. Cujus simplicitas modo a calliditate duplicium vocetur fatuitas. Nec porriget manum. Ibid. Ut ab imo quo quærunt gloriam elevet. Maligni sunt hypocritæ qui nec bona bene agunt. Vel quia proximo exterius puros et simplices se ostendunt, interius duplicitatem celant; contra quos dicit Moyses: Non induas vestem ex lana linoque contextam. Deut. 22.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, God will not cast away a perfect man, neither will he help the evil doers:

In Context

19Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur.

21donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. + 8.21 Donec impleatur. Non quod post, quod constat: sed non ante, quod dubium hominibus potest videri: quasi, nec ante judicium simplices deserit, nec malos percutere desinit. Impleatur risu os tuum, id est mens gaudio æternæ securitatis, unde: Et labia tua jubilo. Jubilum cum tanta lætitia corde concipitur, quam sermo non explicet, sed tamen os sonet.

Read all of Job 8

Cross References

Job 9:22Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. + 9.22 Unum est quod locutus sum. Ibid. Vel innocens consumitur, etc., usque ad nostram duplam carnis et animæ destruat.

Psalms 34:17Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam. + 34.17 Domine, quando respicies. ID. Quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant. Unicam meam. CASS. Unica est anima Christi, quæ sola immunis a peccato. 1

Proverbs 10:9Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit. + 10.9 Qui ambulat, qui simpliciter se vivere novit, etc., usque ad ac digna factis recipit, nihil enim occultum quod non reveletur Matth. 10..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 8:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 8:19Job 8Job 8:21 →