The Bible Software
bible.softwareJobJob 9 › Job 9:18

Job 9:18

Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. + 9.18 Non concedit. GREG. Plena probatio: extra lacerant tormenta, intus castigant tentamenta, unde se impletum amaritudinibus dicit, sed mitigat vim doloris æquitas et potentia ferientis. Et hoc est:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He will not suffer me to take my breath, but filleth me with bitterness.

In Context

17In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa. + 9.17 In turbine etiam conteret me. Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur. Turbine: quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait: Multiplicabit vulnera mea. Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei. Sine causa. Pro æstimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Hæc etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens prævidit, et prævidens pertulit, unde ait: Et multiplicabit vulnera mea sine causa, quia non pro culpa percussus est, unde supra, ut affligerem eum frustra.

19Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. + 9.19 Si fortitudo quæritur. Quasi: nemo audet, quia ille merita examinat, qui per alienum testimonium ea non explorat, sed tacitus considerator diu exspectat. Alius non potest mihi esse testis, quia nec ego ipse mihi.

Read all of Job 9

Cross References

Ruth 1:20Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. + 1.20 Ne vocetis. Agnoscit synagoga calamitatem suam, quam post adventum Christi merito patitur: et refugit pulchra vocari, quia tempora prosperitatis suæ finiri conspicit. Quando primum. Id est quando lex incarnationis suæ ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicæ passionis exprimit, quæ mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, prædicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Judæorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, prædicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur.

Job 7:19Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? + 7.19 Salivam. Ibid. Saliva in os a capite labitur, etc., usque ad qui hoc vult mereri, fatetur malum quod fecit: Peccavi, etc.

Psalms 39:13Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. + 39.13 Capillos. AUG. Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in Veteri Testamento sacerdotes radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur. 1

Psalms 88:15justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam. + 88.15 Præparatio sedis tuæ. CASS. Sedes Dei æterna, sed in judicio apparebit parata, cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam. A similitudine præcursoris Domino hospitium præparantis. 1

Lamentations 3:3Aleph Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.

Lamentations 3:18Vau Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:17Job 9Job 9:19 →