The Bible Software
bible.softwareJobJob 7 › Job 7:19

Job 7:19

Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? + 7.19 Salivam. Ibid. Saliva in os a capite labitur, etc., usque ad qui hoc vult mereri, fatetur malum quod fecit: Peccavi, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How long wilt thou not depart from me, nor let me alone till I swallow down my spittle?

In Context

18Visitas eum diluculo, et subito probas illum. + 7.18 Visitas eum diluculo. Diluculum est cum de nocte vitiorum et ignorantiæ ad lucem venit homo, in quo et mox probatur: ne enim bona a se habere glorietur, tentatione concuti permittitur, ut altitudo Dei et sui infirmitas videatur, sicut Salomon post sapientiam tentatur a meretricibus; hæc tota hac mortalitate homo patitur unde: Usquequo non parcis mihi.

20Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? + 7.20 Peccavi, quid faciam tibi. Ibid. Quasi: quid in recompensationem tibi offeram non invenio, quia omnis virtus hominis ad culpam abluendam infirma est. Vel, quid faciam tibi, quasi: omnia bona non tibi, sed nobis prosunt. O custos hominum. Quia nos sic destituit, ut nos custodire nequeamus, et si quid conamur, peccatis gravamur, unde: Quare posuisti me contrarium. Cum homo serpenti credidit, etc., usque ad sed misericordiam quærit, unde addit:

Read all of Job 7

Cross References

Job 9:18Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. + 9.18 Non concedit. GREG. Plena probatio: extra lacerant tormenta, intus castigant tentamenta, unde se impletum amaritudinibus dicit, sed mitigat vim doloris æquitas et potentia ferientis. Et hoc est:

Job 14:6Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. + 14.6 Recede paululum ab eo. Recede, id est, jam flagella præsentis vitæ subtrahe, et bona æternæ quietis ostende Donec optata veniat, quando æternam requiem pro recompensatione sui laboris accipit

Psalms 13:1In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 13.1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. 1

Revelation 6:10et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra? + 6.10 Usquequo. Desiderant sancti majus gaudium et consortium sanctorum, et justitiæ Dei consentiunt in damnatione impiorum. Judicas et non vindicas sanguinem. Faciendo discretionem bonorum et malorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 7:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 7:18Job 7Job 7:20 →