Luke 21:25
Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum: + 21.25 Et erunt signa. Hæc de ipso adventu, cum omnes virgines prudentes et fatuæ, insolito clamore suscitatæ, lampades ornant, id est, opera secum numerant, pro quibus maximo cum timore jam instantem æterni discriminis exspectant eventum. Appropinquante extremo judicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarumque orbis prementibus undique colonis inficitur: maxima cœli luminaria novo horrore percussis radiis, turbatam faciem velant, quia, appropinquante termino suo, elementa quasi paventia nutant et fremunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 46:3quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. + 46.3 Excelsus. HIER. Potens quod vult. Terribilis. REMIG. Quia judicaturus in potestate. 1
Isaiah 5:30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.] + 5.30 Aspiciemus. Non ausi respicere cœlum, cujus habitatorem Deum offendimus, et lux nostra, quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est.
Isaiah 13:13Super hoc cælum turbabo; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus. + 13.13 Cœlum turbabo, etc. Non quod animata sunt, sed propter indignationem Domini, qui respicit terram, et facit eam tremere. Forsitan imminente captivitate, cœlum tonando, et terra concutiendo mota est. Potest de die judicii legi.
Isaiah 24:23Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.] + 24.23 Et erubescet. Unde creatura ingemiscit et parturit, etc., usque ad qualis fuit Abraham mortuus in senectute bona.
Jeremiah 4:23Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis. + 4.23 Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur et pœnitentiam agat, ut non sustineat quæ formidat. Quidquid secundum historiam de Judæa et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quæ cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et lætitia, ibi multitudo peccatorum et mœror versetur.
Daniel 12:1In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.