The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 12 › John 12:1

John 12:1

Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. + 12.1 Venit in Bethaniam. Ideo prius Bethaniam venit, ut resuscitatio Lazari altius memoriæ omnium traderetur, et inexcusabiles Judæi confunderentur, tractantes de morte tanti suscitatoris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Jesus six days before the passover came to Bethany, where Lazarus was which had been dead, whom he raised from the dead.

In Context

2Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

Read all of John 12

Cross References

Matthew 21:17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. + 21.17 Abiit foras. Quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.

Mark 11:11Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. + 11.11 Et introivit. ID. Jam appropinquante passione in loco passioni præfinito ante sæcula vult esse, etc., usque ad jam sacramentum beatæ immolationis inchoavit. In templum. Exemplum dedit nobis, ut quocunque veniremus, primum ad domum orationis si ibi sit divertamus: et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus, ad ea propter quæ venimus agenda secedamus. Et circumspectis, etc. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur, sicut Lucas ait. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat. Cumque vidisset. BEDA. Sicut per parabolas loquitur, ita facit, etc., usque ad miracula faciendo, et non invenit: ideo damnavit.

Luke 24:50Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. + 24.50 Eduxit autem eos. Prætermissis omnibus quæ per quadraginta dies gesta sunt, primo resurrectionis diei tacite conjungit novissimum quo ascendit in cœlum. Et pulchre benedicturus discipulos, educit in Bethaniam, quæ domus obedientiæ dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit.

John 11:44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. + 11.44 Et statim prodiit. Dum peccator contemnit, sepultus jacet; quando pœnitet, surgit; quando confitetur, prodit, quasi de occultis exeundo manifestus. Solvite eum. Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi.

John 12:20Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 12:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
John 12John 12:2 →