John 12:15
Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. + 12.15 Noli timere, filia. In reprobo populo erat filia Sion, id est, Jerusalem, scilicet oves quæ devote occurrunt venienti, quibus divinitus dicitur: Agnoscite quem laudatis, et ne timeatis cum patitur qui est vestra redemptio. Pullus in quo nemo sederat, populus est gentium qui legem Dei non acceperat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Fear not, daughter of Sion: behold, thy King cometh, sitting on an ass’s colt.
In Context
14Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
Cross References
Deuteronomy 17:16Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.
Judges 12:14qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis:
2 Samuel 16:2Et dixit rex Sibæ: Quid sibi volunt hæc? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant: panes et palathæ ad vescendum pueris tuis: vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto.
Isaiah 35:4Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Isaiah 41:14Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël. + 41.14 Vermis Jacob. ID. Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: Ego sum vermis et non homo Psal. 21.. Et sicut vermis penetrat terram, sic prædicatio eorum corda audientium. Qui mortui estis ex Isræl. Sicut ille qui dicit: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres I Cor. 15.; et alibi: Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus Gal. 2..
Micah 4:8Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem.