Matthew 23:39
Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. + 23.39 Benedictus qui venit. Hoc turbæ dixerunt Domino venienti Jerusalem. Quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu charitatis suæ, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 118:26Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. 1
Hosea 3:4Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.
Matthew 21:9turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. + 21.9 Osanna. HIER. Osi, id est, salva, salvifica. Anna interjectio deprecantis, quasi salva obsecro. Osanna totum Hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit: unde sequitur: Benedictus. Osanna, id est salva. In excelsis. Quia adventus Christi non tantum hominum sed totius mundi salus est, terrena conjungens cœlestibus, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. In excelsis. Quia et angelorum salus quorum numerum implet.
Luke 10:22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
John 8:21Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. + 8.21 Ego vado. Quasi sponte, et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat, et unde non discesserat. Quæretis, ideo persequentes assumptum in cœlis non ut amici habere cupientes. Unde eis pœnam prædicit: In peccato vestro moriemini.
John 8:56Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. + 8.56 Abraham. Credens exsultavit sperando, ut videret intelligendo tantum mysterium. Diem meum. AUG. Incertum est in diem temporalem, etc., usque ad et quod ipsum caro factum est?