John 12:17
Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
Cross References
Psalms 145:6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. + 145.6 Qui fecit cœlum et terram. ID. Quia et cultoribus dæmonum spes est in deo suo, determinat in quo debet esse spes, id est in Christo, et hoc usque in finem psalmi ostendit, describendo eum per omnia. Omnia quæ in eis sunt. Ne quem alium putes creatorem, vel minutissimarum rerum existere creatorem. 1
John 1:32Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. + 1.32 Et testimonium. Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet vidit spiritum. In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam prædicare pœnitentiam, id est, facere præparationem prædicationis Christi, sed tantum de præparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia. Spiritum descendentem. Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descendere ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret.
John 5:35Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. + 5.35 Ille erat, etc. Qui me exterius oculis hominum visibilem exhibuit, interius corda hominum ad me cognoscendum accendit. Etiam omnes prophetæ et apostoli sunt lucernæ: Christus verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
John 11:31Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. + 11.31 Secuti sunt. Hæc ideo evangelista narrare curavit, ut videamus quæ occasio fecerit ut plures haberet testes resurrectio quatriduani.
John 11:45Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
John 15:26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; + 15.26 Cum autem. Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos de tanto scelere convertet. Quem ego mittam. Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi cœna fuerat. Qui a Patre. Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus.