John 12:38
ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: [Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?] + 12.38 Ut sermo Isaiæ impleretur. Quem omnibus modis impleri necesse est, non tamen necessitate faciendum, sed voluntate, præscivit enim Deus et prædixit, non credituros et peccaturos, non tamen cœgit ad hoc, sed ut fit sic præscivit et prædixit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
Cross References
Psalms 44:3Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. + 44.3 Speciosus forma. CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. Benedixit. Priora dixit Propheta ex persona Dei, hæc ex sua; vel omnia ex se. Vel, eructat verbum, qui dicit Deo hymnum. Dico opera. AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. Lingua, calamus. Quia quod dico, et scribo. Vel, velociter: quia cito ventura quæ scribo. CASS. In labiis. Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit. 1
Isaiah 51:5Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. + 51.5 Justus meus. Omnes justificans, vel justitia eleganter: non ut una gens, sed totus orbis salvetur.
Isaiah 53:1[Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? + 53.1 Quis credidit? HIER. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judæis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt. Et brachium Domini. ID. Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, præmisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exallabitur, etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.
Matthew 16:17Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. + 16.17 Respondens Simon Petrus. Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. Dei vivi. Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt. Barjona. Bene filius columbæ, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbæ pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbæ filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam, etc.
John 15:25Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. + 15.25 Quia odio. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quærit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum.
John 19:24Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.