Matthew 16:17
Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. + 16.17 Respondens Simon Petrus. Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. Dei vivi. Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt. Barjona. Bene filius columbæ, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbæ pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbæ filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
Cross References
Isaiah 54:13universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.
Luke 10:21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. + 10.21 In ipsa hora. Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in cœlo loqueretur, ostendit per quid hæc tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianæ. Confiteor tibi, Domine. Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quæ ignorant scribæ et Pharisæi, qui sibi sapientes videntur. Revelasti ea. Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Quia sic. Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis. Omnia mihi, etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quæ ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiæ omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.
John 1:42Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. + 1.42 Tu es Simon filius. Prius dicit nomen ut habet a parentibus, ut significetur mutatio, dum de Simone Petrum dicit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon obediens filius gratiæ vel columbæ, dum venit ad Jesum, sequens fratrem, unde a petra Christo dicitur Petrus, infirmus in illo, in figura Ecclesiæ quæ in petra fundatur. Tu es Simon. CHRYS. Ideo nomen mutavit ut ostendat quia ipse est qui Vetus Testamentum dedit, et nomina transmutavit, quia Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Jacob Isrælem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et Samson, aliis autem post eam quæ a progenitoribus est nuncupationem, ut Petro et filiis Zebedæi. Nam quibus quidam a prima ætate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt: quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est. Filius Joanna, etc. Jona dicitur et Joanna indifferenter. Jona columba, Joanna gratia interpretatur.
John 17:6Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. + 17.6 Tui erant. AUG. Patris erant hi sicut omnia, etc., usque ad quia nondum erat homo.
1 Corinthians 2:9Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: + 2.9 Nec in cor hominis. Infra cor hominis est quod in cor ascendit; super cor est æternum ad quod cor ascendit. Vel non est homo, sed spiritus qui novit. Ascendit. Res dicitur in corde ascendere, quando bene intellecta placet.