The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 12 › John 12:6

John 12:6

Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. + 12.6 Non quia, etc. Quantum ad suam intentionem ad eum non pertinebat de egenis, quia non curabat de ipsis, non quia commissum esset ei dispensare pauperibus. Loculos habens, etc. Cui ministrant angeli, loculos habet in sumptus pauperum, condescendens infirmis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This he said, not that he cared for the poor; but because he was a thief, and had the bag, and bare what was put therein.

In Context

5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?

7Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. + 12.7 Sinite illam. Novit furem, sed non prodit, docens tolerare malos. Tantum obsequium Mariæ commendat, ostendens quod esset moriturus, et ad sepeliendum aromatibus ungendus. Ideo Mariæ cui non licuit mortuum ungere, datum est viventem officio funeris donare, unde secundum Marcum dicitur, quod habuit, id est potuit, hoc fecit, prævenit ungere corpus meum in sepulturam.

Read all of John 12

Cross References

2 Kings 12:14Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini:

Psalms 14:1Psalmus David. [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? + 14.1 Domine, quis? CAS. Psalmus iste proprie morum est institutorius, præsumptionis repressio: ubi agitur de unitate præsentis Ecclesiæ et futura quiete. Primo interrogat propheta, quasi sacerdos ante faciem Domini stans, et responsa petit; volens scire quos Deus sua dignos judicet Ecclesia. 1

Proverbs 29:7Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.

Matthew 21:13et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. + 21.13 Latronum. Latro est qui lucra sectatur, qui et non dantes corporaliter persequitur, et dantes necat spiritualiter, et dum læsionem proximi cogitat, quasi latro sedet in spelunca.

John 10:13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

1 Corinthians 6:10neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 12:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 12:5John 12John 12:7 →