John 13:38
Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges. + 13.38 Non cantabit gallus, etc. Petrus ante primum galli cantum trinam negationem incipit, totam autem perficit ante secundum galli cantum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 28:26Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
Matthew 26:34Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
Mark 14:30Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. + 14.30 Bis gallus vocem. BEDA. Alii simpliciter: Priusquam gallus cantet, ter me negabis, etc., usque ad sicut et illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam mœchatus est eam Matth. 5.. HIER. Gallus cantat: Petrus negat ter, etc., usque ad et trinæ negationis sordes lavit lacrymis.
Luke 22:34At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:
John 16:31Respondit eis Jesus: Modo creditis? + 16.31 Modo creditis. Ut parvuli, quibus quæcunque alta adhuc proverbia sunt, creditis, sed venit hora passionis, et jam prope est, in qua ita perturbemini, ut quod modo creditis, relinquatis, non modo corpore, sed etiam mentis fide; unde: Sperabamus quod redempturus esset Isræl.
John 18:25Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. + 18.25 Erat autem. AUG. Dicto, quod Annas misit Jesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicet quid in domo Annæ de trina Petri negatione contigerat.