The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 3 › Romans 3:24

Romans 3:24

Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, + 3.24 Justificati gratis. Non per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi, non tamen quod sine nostra voluntate fiat. Sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem: ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege nec indigens lege. Gratis, id est nullis operum præcedentibus meritis, alioqui gratia jam non est gratia, quandoquidem ideo datur non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Being justified freely by his grace through the redemption that is in Christ Jesus:

In Context

23omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. + 3.23 Egent gloria, id est, indulgentia et venia peccatorum.

25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum + 3.25 Proposuit Deus, etc. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, quæ ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione præsentium, sed et eorum quæ præcesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tum ut ostenderet in hoc tempore Christi quod nullo alio tempore fieri potuit, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu. Fidem in sanguine, id est, fidem passionis, vel per fidem et per passionem: neutrum enim sine altero valet. Propter remissionem. Duplex effectus remissionis est, scilicet carere pœna et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem justi, quia pœnam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divinæ visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta.

Read all of Romans 3

Cross References

Isaiah 53:11Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. + 53.11 Saturabitur. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanæ et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.

Romans 4:4Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. + 4.4 Ei autem, etc. Quasi dicat: Abraham est justus ex fide: sed ei qui operatur illa carnalia, vel aliqua bona ut gratiam mereatur, si merces est ei, non est ex gratia, sed ex meriti sui debito. Illi vero qui non facit hæc carnalia vel aliqua bona, sed tantum credit, fides sufficit ad justitiam, et ita attribuit aliis quod dixit Abraham, scilicet quod si est justus ex operibus, habet gloriam, sed non apud Deum, et ideo ex fide. Secundum gratiam. Si gratia est, gratis datur seu gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua et inveniuntur omnia mala. Sed secundum debitum. AUG. Non tibi blandiaris de meritis, etc., usque ad ipsius dono et largitione faciamus.

Romans 5:9Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. + 5.9 Multo igitur. Gravius est pro peccato mori et peccatum tollere, quam jam justos etiam cooperantes salvare. In sanguine. Quia sic superatur justitia diabolus, non potentia. Justitia, quia immeritum, scilicet Christum diabolus occidit: unde et alios jure perdit. Non potentia, quia diabolus amator potentiæ, desertor justitiæ est, in quo homines magis eum imitantur. Placuit igitur Deo ut non potentia, sed justitia vincens hominem erueret, in quo homo eum imitaretur: postea vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus.

1 Corinthians 1:30Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: + 1.30 Ex ipso autem. Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis.

Ephesians 1:6in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. + 1.6 In laudem gloriæ gratiæ suæ, etc. Quasi dicat: Gloria gratiarum est æterna adoptio. In qua gratificavit. Effectus primæ præordinationis ad justitiam. In dilecto Filio. Diligens Deus Pater unigenitum suum, illis quos diligit, et quibus vult, Filius divina largitur.

Colossians 1:14in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: + 1.14 Redemptionem. Destructa potestate diaboli facultas libertatis nobis data est fuso illius sanguine, qui nullum habuit peccatum. Ut quia diabolus illos merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito pœna mortis affecit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 3:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 3:23Romans 3Romans 3:25 →