John 17:7
Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt: + 17.7 Cognoverunt. Ne putaretur cognitio jam facta per speciem, addit: Crediderunt vere; non eo modo quo cum dixit: Modo creditis, venit hora ut dispergamini. Sed nec adhuc tales erant, sed prænuntiat quales sint futuri accepto Spiritu, sine quo nec servaverunt sermonem quem dixerat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now they have known that all things whatsoever thou hast given me are of thee.
In Context
Cross References
John 8:28Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:
John 12:49Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. + 12.49 Mandatum. Non dedit Pater Filio mandatum per angelum vel aliam creaturam. Nec mandatum quod aliquando nescisset: sed dum verbum et sapientiam in qua sunt omnia mandata, genuit, dedit: sicut Filio qui est vita, eo dedit vitam quo genuit vitam, quia gignendo vitam, dedit esse vitam, quæ sine vitio fuit.
John 14:20In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. + 14.20 Et vos in me et ego in vobis. Hoc modo est, et cognoscitur quodammodo per fidem; sed tunc cognoscetur per speciem, quando hæc conjunctio perficietur quæ modo inchoatur.
John 16:27ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. + 16.27 Ipse enim. Amat nos Pater quia amamus Filium, cum a Patre et Filio accepimus ut amemus Patrem et Filium: data charitate per Spiritum, quem et ipsum amamus cum Patre et Filio, prior amans facit in nobis quod ametur.