The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 16 › John 16:26

John 16:26

in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

At that day ye shall ask in my name: and I say not unto you, that I will pray the Father for you:

In Context

25Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis: + 16.25 Hæc in proverbiis. Quæ hucusque dixi quasi in proverbiis (quæ solent homines audire sed non intelligere) dixi, quia animales estis. Animalis autem qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei I Joan. 1.. Quæcunque dicuntur de incorporea et immutabili substantia, habet quasi proverbia. Sed venit hora. Qua dato Spiritu faciam vos spirituales, ut certissima intelligentia mentis (etsi non ut in futuro) Deum videatis, et tunc palam de Patre nuntiabo, ut ipsum et me ejusdem substantiæ intelligatis, et tunc, In nomine meo petite. Quia tunc vere cognoscetis et scietis quod si ut homo rogo Patrem, ut Deus exaudio cum Patre; unde dicit: Et non dico vobis, quoniam ego rogabo Patrem.

27ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. + 16.27 Ipse enim. Amat nos Pater quia amamus Filium, cum a Patre et Filio accepimus ut amemus Patrem et Filium: data charitate per Spiritum, quem et ipsum amamus cum Patre et Filio, prior amans facit in nobis quod ametur.

Read all of John 16

Cross References

John 14:16et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, + 14.16 Et ego rogabo Patrem. THEOPH. Rogabo, hoc est, obsecrabo Patrem et alium Paracletum mittet vobis, etc., usque ad quod omnino superveniat eis Spiritus paracletus ejusque gratia condescendens, illis dicit: Rogabo Patrem.

John 17:9Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt: + 17.9 Ego pro eis rogo. Prima oratio fuit: Clarifica Filium, ut Filius clarificet te, et de his exsecutus est et conclusit in fide credentium. Jam pro eis rogat ut Pater servet eos quos ipse corpore reliquit.

John 17:24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. + 17.24 Quos dedisti. Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo Matth. 26.. Videant. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 16:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 16:25John 16John 16:27 →