John 19:15
Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem. + 19.15 Regem vestrum crucifigam? Adhuc terror quem de Cæsare ingerunt superare conatur, dicens: Regem vestrum crucifigam? De ignominia eorum volens eos frangere, quos de ignominia Christi non poterat mitigare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Luke 23:18Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: + 23.18 Tolle hunc, etc. Quia pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitæ ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis et seditionibus in tantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque quod Christo prætulerant, perderent, et hactenus libertatem animæ vel corporis quam vendiderant, non reciperent. Barabbam, etc. Barabbas, qui filius magistri vel patris eorum interpretatur, ipse est Antichristus, quem illi Christo præferent, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Pilatus os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universæ materiæ, per quem Deus vasa probare permittit, et tandem conterit, cum in extrema damnatione confringit.
John 19:6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.
Acts 22:22Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.