John 19:18
ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. + 19.18 Et cum eo. Latro qui permansit in perfidia significat Judæos; qui confitetur, gentes significat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Where they crucified him, and two others with him, on either side one, and Jesus in the midst.
In Context
Cross References
Isaiah 53:12Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.] + 53.12 Et cum sceleratis. Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: Peccata enim nostra portavit in corpore suo I Petr. 2.. Cujus imitator Paulus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrificarem I Cor. 9.. Rogavit. Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judæorum astantium circa crucem crediderunt.
Matthew 27:44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. + 27.44 Idipsum autem et latrones. Prius uterque blasphemavit, deinde visis signis unus credidit. Ita uterque populus Deum prius blasphemavit: sed alter signis territus pœnituit, et nunc Judæos arguit.
Luke 23:32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. + 23.32 Ducebantur autem. Impletur quod dictum est: Et cum iniquis deputatus est Isa. 53.. In morte deputatur cum iniquis, ut in resurrectione vivificet iniquos qui propter homines homo factus, hominibus dedit potestatem filios Dei fieri.
Galatians 3:13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: + 3.13 Factus pro nobis, id est, reputatus non solum maledictus, sed etiam maledictum. Vel, Factus est rei veritate maledictus, id est, mortalis. Maledictus qui pendet. Quasi: Satis ad pœnam sit quod suspensus moritur reus: et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si ibi sit diutius, majus sit opprobrium: et macula generi ejus. Omnis homo. Etiam Christus, ne futuri hæretici negent ejus veram mortem.