John 20:16
Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister). + 20.16 Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus. Postquam communi nomine vocavit, et non est agnitus, vocat ex nomine, ac si dicat, Recognosce eum a quo recognosceris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 22:1Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. + 22.1 Quæ postquam, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Jacobus dicit quod neminem tentat Deus; sed usualiter, tentare, pro eo quod est pro are, dicimus. Jacobus autem dicit de ea tentatione, qua quisque peccato [ Al., peccator] implicatur. Unde I Thess. 1: Ne forte tentaverit vos is qui tentat. Alibi enim scriptum est Deut. 13: Tentat vos Deus vester, ut sciat si diligatis eum, id est, vos scire faciat. Vires enim dilectionis suæ homo ignorat, nisi experimento cognoscat.
Genesis 45:12En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
Exodus 33:17Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. + 33.17 Et teipsum novi, etc. AUG., quæst. 153. Quoniam scio te præ omnibus, etc. Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? etc., usque ad sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturæ partibus an vere sit ita.
1 Samuel 3:10Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
Song of Solomon 3:4Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. + 3.4 Cum pertransissem. ID. eos transit, quia in ipsis videt formam ejus, quem quærit; et tamen transit, quia Deum, qui est ultra, incipit imitari et intueri. Transit Petrus vigiles, dum contemnit prophetas, et Domino prophetarum dicit: Tu es Christus, Filius Dei vivi Matth. 16.. Donec introducam illum, etc. Donec in fine mundi Synagogam, per quam auditum fide suscepi, et mysterium regenerationis ad fidem ejus revocare satagam. Ecclesia gentilis in fine revocabit Synagogam, quæ prius vocaverat illam per apostolos.
Isaiah 43:1[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.