John 21:7
Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 118:23Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. 1
Matthew 14:28Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. + 14.28 Domine, si tu es. Si tu es ille liberator, jube me venire ad tuam imitationem superando pressuras.
Luke 2:11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
John 13:23Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
John 20:2Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
John 20:28Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. + 20.28 Respondit. Videbat et tangebat hominem, et super hoc Deum credebat jam remota dubitatione, et confitebatur quem non videbat.