The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 3 › John 3:7

John 3:7

Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Marvel not that I said unto thee, Ye must be born again.

In Context

6Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. + 3.6 Quod natum. Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: Quod natum est. Ex carne. Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur. Et quod, etc. Verbo et sacramento spiritus invisibiliter adest quo natus ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam, qui non tantum spiritualis dicitur, sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis, ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius. Spiritus est. Non autem mireris, si sic natum dico spiritum, quia sicut spiritus ubi vult spirat, et nescis unde venit, aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex spiritu.

8Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. + 3.8 Spiritus ubi vult. Qua in potestate habet cujus cor illustret. Vocem ejus audis in Scripturis, vel dum loquitur aliquis plenus Spiritu sancto, quæ et si audis, nescis unde venit, id est, quomodo cor illius intravit, vel quomodo redierit, quia natura ejus est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto, quia ipse invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quo vadat, id est, qua gratia venit in adoptionem Filii, et vadit in regnum Dei. Quæ quia incognita sunt carnali, iterum quærit? Quomodo possunt hæc fieri, non habens spiritualem intellectum in littera legis; impossibile putat quod dicitur de nativitate per spiritum, unde redarguitur a Domino: Tu es magister, etc. Et vocem ejus, etc. Vox spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus, sed quia nondum est natus de spiritu, nescit unde veniat, aut quo vadat, id est, qua occasione velit nasci hominem in spiritu, aut quo vadat, id est, ad quam perfectionem dicat ipsum nascentem ex se. Nam qui ex eo nascitur, unus cum ipso spiritus per gratiam efficitur, sicut etiam ipse spiritus unus est per naturam.

Read all of John 3

Cross References

Matthew 13:33Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. + 13.33 In farinæ satis. Ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Vel tres animæ virtutes in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel, mulier, Ecclesia, fidem hominum farinæ tribus satis miscet, credulitati Patris et Filii et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed unius deitatis notitiam perducit, quia non est diversa natura in singulis. Donec fermentatum. Tandiu charitas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil præter Deum diligat vel recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficitur.

John 3:12Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis? + 3.12 Si terrena dixi vobis. AUG. Et quia non accipitis terrena, quomodo potestis capere cœlestia, id est cœlestem spiritus nativitatem? cum non solum non credatis, sed nec intelligatis terrena, quod de templo corporis mei (quod de terra accepi) dixi a vobis solvendo, a me suscitando.

John 6:61Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? + 6.61 Multi ergo. Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret. Durus est, etc. AUG. Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligeretur, sed secretum Dei verbis tegeretur: secretum Dei intentos debet facere, non adversos.

Romans 9:22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, + 9.22 Sustinuit. Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat; et utitur illis tanquam instrumento ad salutem bonorum. Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse præsciret, nisi pariter nosset eos, quibus bonorum usibus commodaret.

Ephesians 4:22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. + 4.22 Deponite. Non jubet ut corpus deponatur, sed ut vita in melius mutetur. Veterem. Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit, et novus anima; sed corpus exterior homo est, anima interior: et in interiori agitur hæc vetustas et novitas

Hebrews 12:14Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: + 12.14 Sanctimoniam. Id est castitatem mentis et corporis; unde: Beati mundo corde, quoniam Matth. 5., etc. Sine qua nemo videbit Deum. Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est, visionis Dei. Non dixit, in ignem mittetur; vel, infatigabilibus tortoribus dabitur (quæ tamen vera sunt); sed volens te amatorem boni esse, id est, visionis Dei, non formidatorem mali, ait: sine qua nemo, etc. Ex eo ipso quod desideras, te terret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 3:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 3:6John 3John 3:8 →