The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:18

John 4:18

quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. + 4.18 Quinque enim viros. Quinque viri sunt quinque leges humanæ naturæ datæ. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post prævaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanæ propaginis. Tertia, Nœ ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litteræ, quæ nullam salutem contulit, unde dicitur: Quem nunc habes, non est tuus vir. Dimitte litteram, vade ad spiritum litteræ ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias. AUG. Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiæ, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quæ dico accipis, et ideo voca virum, ut (sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori ætate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa ætas, non ad æterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For thou hast had five husbands; and he whom thou now hast is not thy husband: in that saidst thou truly.

In Context

17Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum; + 4.17 Respondit mulier. Revera hæc mulier tunc non habebat virum, sed utebatur quodum non legitimo, de quo respondet adhuc carnaliter sapiens, qui nondum vocaverat virum, id est intellectum. Dicit ei Jesus. Paulatim ea attollens adhuc mysteria loquitur, ut paulatim perduceret eam ad cognoscendum quis cum ea loqueretur. Et non opus bonum, non prudentem mulieris laudat responsionem, sed veritatis laudat confessionem.

19Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. + 4.19 Quia propheta tu es. Mulier ex auditis proficiens, jam cœperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat, sed non plenum, quia non credit venisse Christum.

Read all of John 4

Cross References

Genesis 20:3Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum.

Genesis 34:7ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

Numbers 5:29Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,

Jeremiah 3:20Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus. + 3.20 Mulier amatorem. ID Semel mista, videns eum, etc., usque ad contempsit Dominum Salvatorem, in perniciem suam.

Ezekiel 16:35Propterea, meretrix, audi verbum Domini.

John 4:16Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. + 4.16 Vade, voca virum tuum, etc. Ut eo duce ad contemplationem spiritualis intelligentiæ ascendas: vade, voca virum tuum. Tu sensualis voca rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quæ modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi dicat: Hæc quæ dico non carnaliter, ut tu animalis facis, sed spiritualiter sunt intelligenda et ductu rationis accipienda, et ideo tu para intellectum mihi et veni, intelligendo hæc spiritualia quæ dico.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:17John 4John 4:19 →