John 4:20
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. + 4.20 Panes nostri, etc. Propheta es tu, et ideo judica de hac contentione, quæ me movet. Judæi se præferebant Samaritanis pro templo quod ædificavit Salomon, in quo adorabant. Econtra Samaritani adversum Judæos pro monte, in quo et non in templo patres adoraverunt, qui Deo placuerunt. Et sic patriarchæ in montibus, Judæi in templo adoraverunt, præfigurantes modum bene orandi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:6pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra.
Deuteronomy 11:29Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: + 11.29 Montem Garizim. Garizim interpretatur Divisio vel Advena; Hebal, Vorago vetus interpretatur. Qui enim a vitiis se separant, et se advenas et peregrinos in hoc mundo judicant, etiam æternam merentur benedictionem. Qui vero in voraginem veteris vitæ se præcipitant, carnalibus desideriis servientes, æternæ maledictioni subjacebunt
Deuteronomy 27:12Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
Judges 9:6Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem.
2 Kings 17:26Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariæ, ignorant legitima Dei terræ: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terræ.
1 Chronicles 22:1Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli.