The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 21 › Luke 21:24

Luke 21:24

Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. + 21.24 Donec impleantur, etc. Id est, Donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Isræl salvus Rom. 11., et quasi ad solium propriæ nativitatis gavisurus redeat. Quid enim impletis temporibus nationum, et omni Isræl salvato sequatur, Dominus ex ordine ponit. Nam et hæc secundum Matthæum apostoli quæsierunt, non solum tempus evertendi templi, sed et signum adventus ejus, et consummationis sæculi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they shall fall by the edge of the sword, and shall be led away captive into all nations: and Jerusalem shall be trodden down of the Gentiles, until the times of the Gentiles be fulfilled.

In Context

23Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. + 21.23 Erit enim pressura, etc. Hæc pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in æternum durabit.

25Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum: + 21.25 Et erunt signa. Hæc de ipso adventu, cum omnes virgines prudentes et fatuæ, insolito clamore suscitatæ, lampades ornant, id est, opera secum numerant, pro quibus maximo cum timore jam instantem æterni discriminis exspectant eventum. Appropinquante extremo judicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarumque orbis prementibus undique colonis inficitur: maxima cœli luminaria novo horrore percussis radiis, turbatam faciem velant, quia, appropinquante termino suo, elementa quasi paventia nutant et fremunt.

Read all of Luke 21

Cross References

Deuteronomy 28:64Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.

Isaiah 63:18Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.

Isaiah 66:19Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus; + 66.19 Et ponam in eis signum. Crucis, Christianitatis, salutis, quo signati in Ezechiele non interficiuntur; quo in Ægypto postes signantur et Isrælitæ salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere, quod supponit Isaias: Ecce virgo concipiet, etc. Et mittam ex eis. Videtur esse contrarium, cum de judicio prius dictum sit, reverti ad primum adventum, quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt: Ite, docete omnes gentes Matth. 28.. Sed judicii dies prædicitur, ut metu futuræ pœnæ perterriti, accipiant adventum Salvatoris: et apostolorum prædicationem qui sunt præmittendi. In mare. Mundum scilicet, cujus partes subdit Africam, etc. meridia nam, scilicet plagam in qua Africa est.

Daniel 8:13Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?

Daniel 12:7Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

Romans 11:25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, + 11.25 Nolo enim vos ignorare, etc. AUG. Legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores, auctorem legis crucifixerunt. O cæcitas! Ipsa est quæ ex parte cecidit in Isræl, ut crucifigeretur Christus, et plenitudo gentium intraret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 21:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 21:23Luke 21Luke 21:25 →