The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:41

John 4:41

Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And many more believed because of his own word;

In Context

40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. + 4.40 Cum venissent. Prius audierunt famam, post conspexerunt præsentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quæ præferunt verbis mulieris. In quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judæorum, qui nec miraculis credunt. Et mansit ibi duos. Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus præceptis charitatis instruatur.

42Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. + 4.42 Et mulieri dicebant. Postquam Dominus carnis præsentia Judæis spiritualiter edoctis gratiam suæ cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.

Read all of John 4

Cross References

Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.

Luke 4:32Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.

John 7:46Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

Acts 8:12Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. + 8.12 Philippo. RAB. Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum, et unum de duodecim, sed non videtur verum secundum seriem hujus libri. Jesu Christi. ID. Cujus erant ignari vel (ut prædictum est) in nomine Jesu Trinitatem prædicavit, et qui tantum unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest.

Acts 15:3Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.

Hebrews 4:13Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:40John 4John 4:42 →