The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:20

John 6:20

Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he saith unto them, It is I; be not afraid.

In Context

19Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. + 6.19 Timuerunt. Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt, et ut alius evangelista apertius dicit, phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat, quia adhuc hodie multi in Ecclesia, cum audiunt sibi persuaderi ut præsentia bona et caduca pro æternis quæcunque habendis dimittant, timent et se deceptos credunt, quibus Dominus ait: Nolite timere, ego sum.

21Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

Read all of John 6

Cross References

Isaiah 41:10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.

Isaiah 43:1[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.

Matthew 14:27Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. + 14.27 Ego sum, nolite timere. Non supponit quis, quia ex voce sibi nota poterant eum cognoscere. Vel quia ipse est qui dixit: Qui est misit me ad vos Exod. 3..

Mark 16:6Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. + 16.6 Nolite expavescere. GREG. Quasi: Paveant illi qui non amant adventum Domini vel supernorum civium, qui vitiis pressi de eorum societate desperant. Vos autem, quid timetis quæ vestros concives videtis? Unde Matthæus angelum apparuisse describens ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix Matt. 28.. Jesum. Salutare. Sed quia multi non substantialiter sed nuncupative hoc nomine dicebantur, determinat per locum Nazarenum, et causam subdit: Crucifixum. Atque addit: Surrexit, non est hic. Per præsentiam carnis, qui tamen nusquam deest per præsentiam majestatis. Ecce locus. Ostenditur mortalitas mortalibus ad actionem gratiarum debitam, ut intelligamus quid simus et fuerimus, et sciamus quid erimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:19John 6John 6:21 →