John 6:21
Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.
Cross References
Psalms 24:7Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. + 24.7 Delicta. CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. Juventutis. Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Ignorantias. Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. Memento mei, tu. AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Secundum misericordiam. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus. 1
Matthew 14:32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. + 14.32 Cessavit ventus. In quocunque Deus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt.
Revelation 3:20Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. + 3.20 Ecce ego sto ad ostium et pulso. Si quis audierit, etc. Exspecto, vel inspiro, vel per prædicatores voco.