John 6:19
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. + 6.19 Timuerunt. Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt, et ut alius evangelista apertius dicit, phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat, quia adhuc hodie multi in Ecclesia, cum audiunt sibi persuaderi ut præsentia bona et caduca pro æternis quæcunque habendis dimittant, timent et se deceptos credunt, quibus Dominus ait: Nolite timere, ego sum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
20Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.
Cross References
Job 9:8Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris. + 9.8 Qui extendit cœlos. Ibid. Id est, apostolos a Judæis fugatos ubique facit honorari. Solus. Qui mire hoc dispensavit, et cum amaritudo mundi in nece bonorum sæviret. Graditur super fluctus, id est, calcat dum mitigat admiratione signorum. Jeremias: Posui arenam terminum mari Jer. 5, id est, ad frangendam gloriam mundi, abjectos et pauperes elegit; dum autem mare sævit, Ecclesia proficit.
Psalms 93:4effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam? + 93.4 Effabuntur. CASS. Exponit eorum peccata, etc., usque ad procedit exaggerando. Loquentur omnes qui operantur, etc. Effabuntur, aliis respondent, AUG. id est, habent quod respondeant, etc., usque ad loquuntur iniqui dicentes Deum non curare hæc. 1
Jonah 1:13Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.
Mark 6:47Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. + 6.47 Et ipse solus, etc. Qui aliquando omnino in periculis Ecclesiam deseruisse videtur; unde: Ut quid, Domine, recessisti longe Psal. 10. etc. Sed quia differt auxilium, non aufert subsidium.
Luke 24:36Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. + 24.36 Stetit Jesus, etc. Hæc ostensio est illa, de qua Joannes ait Joan. 20.: Cum sero esset die, etc., et dixit eis: Pax vobis. Quod vero dicit Joannes Thomam non fuisse cum illis: cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos, et eos qui cum eis erat, intelligendum est quod Thomas inde exisset antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret.
John 14:18Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. + 14.18 Non relinquam. Non ita dabitur Spiritus pro me, ut ego etiam non sim vobiscum. Orphani Græce, pupilli Latine est.