The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:43

John 6:43

Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem: + 6.43 Nolite murmurare. Quasi non sim panis qui de cœlo descendi, quia vere sum, sed nemo potest venire ad me nisi a Patre tractus, et ideo vos non creditis me esse Patrem, quia non estis tracti a Patre.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus therefore answered and said unto them, Murmur not among yourselves.

In Context

42et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?

44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.44 Nisi Pater. AUG. Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia. Et ego resuscitabo, etc. Ego æqualis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in præsenti, ubi tantum trahitur.

Read all of John 6

Cross References

Matthew 16:8Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? + 16.8 Quid cogitatis. Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?

John 6:64Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. + 6.64 Spiritus est qui vivificat. Caro, sicut intelligitis; sicut quæ in macello emitur, sicut alius cibus non prodest, ipsa tamen vas spiritus, qui in ea salutem operatur multum prodest, sicut sola scientia inflat, ipsa tamen non est mala, sed per charitatem ædificat. Verba quæ ego, etc. Quibus dixi manducandum me esse, manere in me et me in ipso. Ut autem aliquis maneat in Christo ut membrum, et Christus in ipso ut in templo, unitas facit. Unitas autem ex charitate est, charitas autem ex spiritu, ergo spiritus qui vivificat compaginata membra non separat.

Hebrews 4:13Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:43

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:42John 6John 6:44 →