John 15:1
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. + 15.1 Ego sum vitis vera. Et me præcedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum ejusdem naturæ vobiscum, ut in me possit fructificare humana natura. Et Pater, etc. Ego etiam agricola cum Patre, quia sum mundator palmitum, quod est agricolæ, non vitis officium, qui etiam palmites operarios facit, licet non de suo, nec per ipsos, sed per meipsum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I am the true vine, and my Father is the husbandman.
In Context
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Song of Solomon 7:12Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea. + 7.12 Mane surgamus. Quia nox infidelitatis transiit, et lux fidei apparet, procedens ex matutina resurrectione Christi: ab ipso mane resurrectionis laboremus, in inspirando, et ego prædicando. Videamus. Ut ego, qui pædagogus sum parvulorum, possim discernere eos, qui acquisiti sunt, quomodo se habeant, quantum proficiant: ut qualiter nutriendi sint, intelligam. Non est intuendum, si vineæ florent, sed si flores ad partum fructum convalescant; quia mirum non est, si quis bona inchœt, sed valde mirabile est, si intentione recta in bono opere perseveret. Ibi dabo tibi ubera. Id est ubi ad videndas vineas, et mala si floreant, venerimus in tuum obsequium: et facta et dicta meorum prædicatorum exhibebo ad similitudinem sedulæ nutricis.
Isaiah 4:2[In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.
Isaiah 27:2In die illa vinea meri cantabit ei. + 27.2 Vinea meri cantabit. Cui Jeremias propinat calicem meracissimum. Merum Græce, purum Latine.
Isaiah 61:3ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. + 61.3 Coronam. Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.
Jeremiah 12:10Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. + 12.10 Pastores multi, etc. HIER. Audiant hæc, qui principes volunt esse, etc., usque ad qui populum Dei dissipaverunt.