The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:47

John 7:47

Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis? + 7.47 Nunquid et vos, etc. Laudabiliter seducti erant qui dimisso malo infidelitatis transierant ad fidem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then answered them the Pharisees, Are ye also deceived?

In Context

46Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

48numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? + 7.48 Nunquid ex principibus aliquis, etc. Qui docent legem contemnunt eum qui misit legem, sed qui non noverant legem, credunt in eum qui dedit legem, ut impleatur quod dicitur: Ut non videntes videant, et videntes cæci fiant Joan. 9..

Read all of John 7

Cross References

2 Kings 18:29Hæc dicit rex: Non vos seducat Ezechias: non enim poterit eruere vos de manu mea: + 18.29 Non vos, etc. Rabsacis accusatio Ezechiæ testimonium est, quod captis videlicet urbibus in Domino confisus sit: et confortavit populum ut in Domino speraret. Unde Rabsaces destruere vult quæ ille construxit, et dicit ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo vestro. RAB. Ostendit harum civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, etc., usque ad ut noster vertit interpres.

2 Chronicles 32:15non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.

John 7:12Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.

2 Corinthians 6:8per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: + 6.8 Per gloriam et ignobilitatem. Exhibeamus nos ut ministri Dei. Per gloriam. Si gloriosi sumus apud homines, vel ignobiles et contempti, nec inde inflemur, nec inde succumbamus vel doleamus. Eodem modo si infamamur de aliquo scelere vel bonam famam habeamus de aliquo opere. Item exhibeamus nos Deo habiti ut seductores apud quosdam, quod falsum est. Et non dicit simpliciter, habiti seductores, sed addit: ut, et inde est infamia. Et apud alios habiti ut veraces. Quasi dicat: hoc verum est, attamen nec bona æstimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item habiti apud alios, ut castigati, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:46John 7John 7:48 →