John 9:40
Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 23:16Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. + 23.16 Quicunque. Pharisæi qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiæ et fraudulentiæ.
John 7:47Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis? + 7.47 Nunquid et vos, etc. Laudabiliter seducti erant qui dimisso malo infidelitatis transierant ad fidem.
Romans 2:19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, + 2.19 Decem esse. Cæcos et in tenebris existentes dicit gentiles, qui et ratione privati cæci sunt; et si quid sciunt, tamen in tenebris sunt.