Iosue 4:9
Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis: et sunt ibi usque in præsentem diem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 28:18Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. + 28.18 Surgens ergo, etc. AUG., Q. in Gen., tom. 3 Quod erexit Jacob, lapidem quem capiti supposuerat in titulum, et superfudit oleum, nihil fecit idolol triæ simile: quia non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit et prophetia pertinens ad unctionem, unde Christus dicitur.
Exodus 28:21Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Joshua 24:26Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini:
1 Samuel 7:12Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. + 7.12 Et posuit eum. Alia editio: inter Masphath novam et veterem et vocavit nomen ejus Abenezer, vel Abongener, id est lapis adjutorii. Hæc est medietas Salvatoris, per quam transeundum est a Masphath veteri ad novam, id est ab intentione qua exspectatur in carnali regno beatitudo falsa, ad intentionem qua per Novum Testamentum exspectatur in regno cœlorum beatitudo vera, qua quoniam nihil est melius hucusque adjuvat Deus. Masphath intentio sedentium. Lapis inter hæc, Christus inter intentionem Veteris Testamenti, et Evangelii prædicationem positus: ipse lapis propter firmitatem adjutorii, quia suos contra dæmones adjuvat dimicantes. Hucusque auxiliatus. Quia qui hos terminos transcendunt, ut hæretici, auxilium Dei non merentur.
2 Samuel 4:3Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud.
2 Chronicles 5:9Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. + 5.9 Vectium autem. ID. Notandum quia, etc., usque ad tanto minus interna gaudia vident.