The Bible Software
bible.softwareJudeJude 1 › Jude 1:24

Jude 1:24

Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now unto him that is able to keep you from falling, and to present you faultless before the presence of his glory with exceeding joy,

In Context

23illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam. + 1.23 Illos vero salvate. Eos qui non sunt damnati apud Deum, sed etiam prope cadunt in ignem, docete ut seipsos liberent. In timore. BEDA. Hoc ad priora illa omnia adjungendum est. Nam, etc., usque ad ne forte plus justo vel severus existat, vel pius. Odientes eam. Non corpus nostrum odisse debemus, sed maculatum esse, ut immaculatum reddamus, ut de carnali spirituale efficiatur. Quod non nostri arbitrii potestate, sed Dei gratia perficiendum est.

25soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.

Read all of Jude 1

Cross References

Psalms 21:6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. 1

Matthew 5:12gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. + 5.12 Quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces æterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem. Sic enim persecuti, etc. Temperat exemplo rigorem passionis. Tribus modis fit persecutio: odio cordis, dictis, factis.

Matthew 19:28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. + 19.28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.

Luke 9:26Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. + 9.26 Hunc filius hominis. Non sufficit ad probationem fidei vox professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis.

Romans 8:31Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos? + 8.31 Si Deus pro nobis. AUG. Deus pro nobis ut prædestinaret nos ante quam essemus, ut vocaret nos cum aversi essemus, ut justificaret nos cum peccatores essemus, et glorificaret nos cum mortales essemus.

Romans 16:25Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti + 16.25 Ei autem. Sic ego vos moneo. Ei autem qui potest vos confirmare, sit gloria, a quo solo bono sunt bona omnia; in quo epistolæ notatur summa, quia hic principaliter intendit Apostolus illos monere ut omnia attribuant gratiæ Dei. Secundum revelationem. Mysterium dicit incarnationem Christi, etc., quæ æternis temporibus erant abscondita: quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuissent cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita, quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Jude 1:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jude 1:23Jude 1Jude 1:25 →