Jude 1:25
soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To the only wise God our Saviour, be glory and majesty, dominion and power, both now and ever. Amen.
In Context
Cross References
Psalms 72:18Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. + 72.18 Verumtamen. AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quæsivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. Verumtamen, id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, propter dolos, etc. Propter dolos. AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit. 1
Psalms 104:24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. + 104.24 Et auxit populum suum, etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt. 1
Isaiah 12:2Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
John 4:22Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
Romans 11:33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.