bible.software › Luke › Luke 11 › Luke 11:25
Luke 11:25
Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. + 11.25 Et cum venerit invenit eam scopis mundatam. Quia cum hujusmodi reprobum delictis cogentibus repetierit, invenit conscientiam peccatoris a vitiis in baptismo mundatam, sed nullo bono opere cumulatam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when he cometh, he findeth it swept and garnished.
In Context
24Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. + 11.24 Cum immundus spiritus. Quia subtrahitis vos a meo regno, attribuentes opera mea diabolo, ideo diabolus habitat in vobis, sicut in suo regno gravius quam in principio. Exierit. Exivit diabolus a Judæis, quando legem et cultum unius Dei populus iste suscepit, et transivit ad gentes quæ erant a pinguedine Spiritus sancti et dilectione proximi aridæ et steriles. In quibus jam non invenit requiem, quia jam a cordibus gentium suscepta fide Christi expellitur, quando dicit: Repetam Judæos quos ante dimisi. Et invenit scopis mundatam illam plebem, id est superfluis observationibus Pharisæorum et cæremoniis legis, quæ jam nihil valent post adventum Christi. Et ut firmius possideat, assumit universitatem dæmonum. Et modo deteriores Isrælitæ sunt, blasphemantes Christum in suis conventiculis, quam olim fuissent in Ægypto ante perceptam legem, quia major infidelitas est venientem non suscipere, quam venturum non credere. Quærens requiem et non invenit. Quia qui in pravis cogitationibus et actibus pascitur, in mentibus fidelium omnia sua tentamenta cessare perpendit. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo ejectus fueram, et pristinam possessionem consueto dominio mihi subjiciam.
26Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. + 11.26 Tunc assumit septem. Plenitudinem omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus, nequiores, diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus, vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur. Et fiunt novissima hominis. Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum.
Read all of Luke 11
Cross References
Psalms 36:3Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. 1
Psalms 125:5Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. 1
2 Thessalonians 2:9cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, + 2.9 Mendacibus et in omni seductione. Signa illa vocantur mendacia, vel quia non vera ut videntur, sed phantastica erunt. Vel si vera, Dei permissione ad mendacium trahent. Ideo mittet illis Deus. AUG., lib. 20, de Civit. Dei, c. 19. Deus diabolum ista facere permittet, etc., usque ad alias injustissime judicatum.
Jude 1:8Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant. + 1.8 Dominationem autem spernunt. In minoribus peccatis, majestatem blasphemantes: in criminalibus, nolendo humiliter confiteri et pœnitere: nullum habentes timorem, nec fidem venturi judicis.
This Verse In Other Editions
Study Luke 11:25