The Bible Software
bible.softwareJudgesJudges 21 › Judges 21:21

Judges 21:21

Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And see, and, behold, if the daughters of Shiloh come out to dance in dances, then come ye out of the vineyards, and catch you every man his wife of the daughters of Shiloh, and go to the land of Benjamin.

In Context

20Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite, ad latitate in vineis.

22Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.

Read all of Judges 21

Cross References

Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.

1 Samuel 18:6Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.

2 Samuel 6:21Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israël

Psalms 150:4Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. + 150.4 In chordis et organo. CAS. Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans; et ut hæc omnia de hominibus acciperes, ad hominis os venit: et exponens quid sit laudare in chordis et organo subdit. Laudate eum in cymbalis, etc. Cymbala bene sonantia labia nostra sunt quæ cordi concinna in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt, et ideo bene inter musica instrumenta sunt. CAS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimæ phialæ, quæ acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit: 1

Jeremiah 31:13Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.

Luke 17:25Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. + 17.25 Primum autem, etc. Loquens de gloria adventus, inserit etiam de passione, ut cum morientem viderent quem regnaturum audierant, dolorem passionis, spe promissæ claritatis mitigarent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Judges 21:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Judges 21:20Judges 21Judges 21:22 →