The Bible Software
bible.software › Iudicum › Iudicum 6 › Iudicum 6:24

Iudicum 6:24

Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Gideon built an altar there unto the LORD, and called it Jehovah-shalom: unto this day it is yet in Ophrah of the Abi-ezrites.

In Context

23Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.

25nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide.

Read all of Iudicum 6

Cross References

Genesis 12:8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. + 12.8 Bethel. RAB. Interpretatur domus Dei, quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai. Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.

Genesis 33:20Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

Joshua 22:10Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis. + 22.10 Cumque. ADAMANT., hom. 26. Filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse, etc., usque ad fit ergo unus grex, et unus pastor: illi justi, et isti justi Christiani.

Judges 8:27Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam. + 8.27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, etc., AUG., quæst. 41 in Jud. Quæritur quid sit Ephod vel Ephot, etc., usque ad ut sic interiret filiorum proles numerosa, sicut postea testatur Scriptura. AUG. Intelligendum est per prolepsim dictum esse quod fecerit Gedeon Ephod contra legem Dei ex auro quod devictis hostibus erat ablatum, ut simul diceretur unde erat aurum et quid de illo sit factum. Factum est enim hoc peccatum in fine dierum Gedeon: quando consecuta sunt mala quæ annectit Scriptura, postquam dixit quot annis in diebus Gedeon terra quievit. Postquam. ID., quæst. 43. Et factum est cum mortuus esset Gedeon, et aversi sunt filii Isræl, fornicati sunt post Baalim, et posuerunt ipsi sibi Baalberith testamentum ut esset eis in Deum, etc. Et Baalim, et Baalberith idola intelligenda sunt. Major ergo transgressio et fornicatio est a populo post mortem Gedeon, quam illo vivo propter Ephod. Quod et si illicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat: hæc vero idololatria non habet falsam paternæ religionis defensionem. Unde etiam si non in fine temporis Gedeon Ephod factum est, sed ante factum est, ita Deus patienter tulit, ut pax in terra perseveraret, quia licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recessum erat ab illo qui tale aliquid in tabernaculo suo in honorem suum fieri jusserat. Nunc vero graviora commissa, et apertam post idola fornicationem populi noluit esse impunitam.

Judges 21:4Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt:

1 Samuel 14:35Ædificavit autem Saul altare Domino, tuncque primum cœpit ædificare altare Domino. + 14.35 Tunc primum cœpit ædificare altare Domino, etc. Quia obedienter et recte. Superius vero cum increpatus est a Samuele, non dicitur ædificasse Domino, quia inobedienter ædificavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 6:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 6:23Iudicum 6Iudicum 6:25 →