Lamentations 2:7
Zain Repulit Dominus altare suum; maledixit sanctificationi suæ: tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:31in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. + 26.31 Urbes vestras. Ad litteram vel libros prophetarum, in quibus sanctitatis fructum non inveniunt.
2 Kings 25:9Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
Psalms 72:4Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. 1
Psalms 74:4Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. + 74.4 Liquefacta est terra. CAS. Ostendit omnes inexcusabiles in judicio, per hoc, quod præmisit Apostolos et Prophetas. Terra et omnes. AUG. Prius firma, in diversas diffluit concupiscentias. Vel, terra prius vitiis constricta, flante Spiritu sancto, liquefacta est, ut germina virtutum emitteret. 1
Isaiah 64:9Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ; ecce, respice, populus tuus omnes nos. + 64.9 Ne irascaris, Domine. Hoc est, non vitamus iram, nec ultra quærimus patientiam, per quam thesaurizamus nobis iram in die vindictæ: sed quæsumus ne irascaris nobis satis, scilicet, ne tempore ultionis memineris iniquitatis nostræ.
Jeremiah 4:26Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus.