Canticum Canticorum 5:10
Sponsa Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus. + 5.10 Dilectus meus candidus et rubicundus. Condigna quærentibus a parte sponsæ responsio. Dilectus meus. Primo, mundus et sanctus venit in mundum, postmodum passione cruentus exivit de mundo. Per candidum, amorem Divinitatis; per rubicundum, carnem passam accipe, ut Deum et hominem notet, et in utroque electus. Electus ex millibus. Quia unus Mediator de omni numero angelorum, vel hominum acceptus; unde dicitur: Hic est Filius meus dilectus, etc. Matth. 3. Quia non est inventus alius, neque in cœlo, neque in terra qui acciperet librum Apoc. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My beloved is white and ruddy, the chiefest among ten thousand.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 5
Cross References
Deuteronomy 32:31Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. + 32.31 Judices. Approbatores; etiam qui idola colunt, unum Deum esse intelligunt, qui fecit cœlum et terram.
Psalms 45:2[Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. + 45.2 Deus noster. CASS., AUG. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes. Invenerunt nos nimis. AUG. Nos enim fugiebamus eas. Vel, invenerunt nos expositos per Adam. Nimis, tanto potentior qui liberat. 1
Song of Solomon 2:1[Ego flos campi, et lilium convallium. + 2.1 Ego flos. Quia præsentis temporis statu labor magis quam requies convenit: recte sponsam otio delectatam ad laborum exercitia provocat. Quasi diceret: Tu quidem volens pulchritudinem tuam mihi commendabilem reddere, delectaris in quiete secretis florere virtutibus: sed scias quod ego alterius modi pulchritudinem requiro in præsenti, quia sum flos virtutum, a quo omnis fructus campi egreditur; quia odorem meum toti mundo innotescere cupio, quod non potest impleri, nisi intermissa quiete, qua delectaris, ad officium prædicationis accingaris. Et lilium convallium magis quam montium, quia claritatem meæ humanitatis, vel splendorem æternæ lucis, vel Deitatis magis revelo humilibus et paratis ad patiendum. Quasi: Memento quod qui de virgine nasci potui, qui Deus sum, humiliter in mundo apparui, hominibus me socium esse exhibui, humiliter usque ad mortem veni. Ideo desiste quietis securitatem quærere, unde subdit, Sicut lilium. Sicut campus floribus ornatur, ita mundus mea notitia et fide decoratur.
Isaiah 59:19Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit; + 59.19 Et timebunt qui. Præmonstrata vindicta Dei in Judæos per Romanos, describit fidem gentium, de quatuor partibus mundi venientium, audita prædicatione apostolorum Quasi fluvius. Quia citissime mundum sua prædicatione et fide implevit. Quem Spiritus Domini. ID.. Ad redimendum genus humanum Spiritus sanctus scilicet. Unde: Qui conceptus est de Spiritu sancto. Et, Requiescit supereum Spiritus Domini Isa. 11., etc.
Lamentations 4:7Zain Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
Philippians 2:9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: + 2.9 Propter quod. Ostensa humilitate Christi quæ maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit.