Leviticus 1:14
Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, + 1.14 Si autem. ISID. Turtur, caro Christi, secundum illud Salomonis: Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: Columba Spiritum sanctum significat. Unde: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, hic est Filius meus. Turtur ergo columba caro Christi est Spiritui sociata: hæc tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus. ISICH. in Levit. Admirabilis verborum subtilitas, etc., usque ad, contemplantur et sapiunt cœlestia, ubi Christus est in dextera Dei sedens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 5:7Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, + 5.7 Sin autem non potuerit, etc. ID. Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet pœnitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. Sin autem, etc. ID. Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime Deo sacrificat.
Leviticus 12:8Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
Luke 2:24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. + 2.24 Par turturum. ID. Hæc oblatio pauperum erat, qui non sufficerent offerre agnum, ut per omnia humilitas Domini pateat.
Hebrews 7:26Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: + 7.26 Sanctus, interius. Innocens, manibus. Impollutus, corpore. Segregatus a peccatoribus, id est ab omni peccato immunis.