Leviticus 10:12
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. + 10.12 Tollite sacrificium, etc. ISICH. Quod pectusculum confidentiam, etc., usque ad quæ autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt. Tollite, etc. Arcana, scilicet et profunda Scripturæ sacramenta, quæ vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis; juxta altare, id est juxta Dominicæ passionis fidem et auctoritatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.
Cross References
Exodus 29:2panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies. + 29.2 Et crustulam. BEDA, ubi supra. Crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia, quæ facimus, per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt. Lagana oleo lita, cum foris spiritualia esse, quæ agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus; quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniæ, Deo donante, acquirimus. Cumque laveris patrem, etc. ID. Prius lavari jubentur, deinde ornari vestibus, quia quicunque sacerdotii officium assumit, unda lacrymarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet. BEDA. Posset in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicens: Non neophytum in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli I Tim. 3..
Leviticus 2:1Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
Leviticus 2:10quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Leviticus 7:9Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: + 7.9 Habebit pellem. Circumstantiam divitiarum, quas debent offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantia divitiarum pellem nominavit, dicens: Pellem pro pelle, et omnia quæ habet homo, dabit pro anima sua Job 2.. Hanc dedit Job ut pellem, id est patientiam retineret, quæ pellis dicitur ex qua fiunt multa utilia. Et quidquid in craticula, etc. Quia hæc theologiæ incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit.
Leviticus 24:9eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
2 Chronicles 31:14Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis portæ, præpositus erat iis quæ sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.