Leviticus 10:7
vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Dixit quoque Dominus ad Aaron:
Cross References
Exodus 29:7et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur.
Exodus 40:13indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
Leviticus 8:30Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. + 8.30 Assumesque unguentum. ID., quæst. 24. Quæritur post mortem Mosi quis ungebat sacerdotem, etc., usque ad obsequendo non excellendo. Aspersit, etc. Quæcunque in nobis sunt bona ad eum tanquam caput nostrum reducenda sunt; unde: Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Aperte igitur, sanctificationem, passionem suam dixit, quæ sanctificatio datur nobis. Et super filios AUG. Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel majorem definit Scriptura, nisi in aliquo divino judicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiendæ causa pluribus honor ipse tribuebatur.
Matthew 8:21Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. + 8.21 Alius autem. Nota hunc vocatum esse a Jesu. Domine. Ille qui ingessit se vocat eum magister, ut elatus Pharisæus, alter qui receptus est, Dominum vocat humiliter, sicut publicanus.
Acts 10:38Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. + 10.38 Qui pertransiit, etc. In Græco additur, per quadraginta dies, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus sæculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem sæculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quæ perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate sæculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.