The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 11 › Leviticus 11:3

Leviticus 11:3

omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. + 11.3 Omne quod habet, etc. ISID. In piscibus quidquid pinnulas et squamas non habet, abominabile est: aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi, et graves hominum mores approbantur. Qui sine his sunt, immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adjiciuntur. Pinnulas quoque conjungit et squamas; quicunque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Si quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita cœlestis: qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere. Moraliter. GREG. Pisces qui pinnulas habent et squamas, dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electæ animæ figurantur, quæ solæ in cœlestis Ecclesiæ corpus transeunt; quæ pinnulis virtutum fultæ per cœleste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi æris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whatsoever parteth the hoof, and is clovenfooted, and cheweth the cud, among the beasts, that shall ye eat.

In Context

2Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ:

4Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.

Read all of Leviticus 11

Cross References

Deuteronomy 16:3Non comedes in eo panem fermentatum: septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto: ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ. + 16.3 Panem fermentatum. Corruptam doctrinam vel veterem conversationem, unde: Epulemur in azymis, non in fermento veteri, etc. I Cor. 5.. Septem. Toto tempore præsentis vitæ. Sicut illi septem diebus azyma comedebant, sic nos pure et simpliciter septem diebus hujus vitæ conversemur, quibus quotidie agnus occiditur, et pascha celebratur, si innovati nihil ex veteri corruptione retinemus. Quid enim est aliud fermentum, quam naturæ corruptio? Fermentatum enim recedit a naturali dulcedine, et corrumpitur adulterino rancore.

Proverbs 2:1[Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: + 2.1 Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.

Proverbs 9:6Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.] + 9.6 Relinquite. Post oblatas epulas addit et vitæ monita, ut quos perceptis suæ incarnationis mysteriis reficit, doctrinæ pariter instruat verbis.

2 Corinthians 6:17Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 11:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 11:2Leviticus 11Leviticus 11:4 →