Leviticus 13:3
Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua: plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur. + 13.3 Pilos. Cogitationes, quibus anima ornatur, mensque contegitur, a qua generantur, sicut caput capillos generat, quibus ornatur et tegitur. Unde capilli capitis vestri omnes numerati sunt Matth. 10.. Inde Nazaræi caput non tondent Num. 6., quia superfluas cogitationes non habent, sanctas autem deponere sanctum, damnum est. Humilior carne, etc. Humilior seipso: unde recte veniam non meretur. Vinci enim ab alio majori, portabile est; bonum autem a Deo præceptum non operari dividit enim Dominus prout vult, ut seipso quispiam deterior fiat, hoc importabile est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 13:3Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, + 13.3 In Bethel, etc. Est autem Bethel civitatula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Neapolim: quæ prius Luza, id est Amygdalus, vocabatur, in tribu Benjamin: Hai vero in tribu Juda separata sacerdotibus; Bethel, domus Dei; Hai, oculus vel fons: bene ergo tabernaculum inter Bethel et Hai figens, altare Domino ædificavit, quia sancti a mundi principe et sæculi voluptatibus recedentes, abluti sancto fonte baptismi, cursum præsentis vitæ considerate ducentes, et hostiam laudis et boni operis super altare fidei Deo exhibentes, ad domum Dei, id est ad cœlestem Hierusalem, feliciter tendunt.
Leviticus 10:10et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum; + 10.10 Ut habeatis scientiam discernendi. AUG. Hoc et ambigue positum est, etc., usque ad an potius ad utrumque referendum est?
Leviticus 13:8et immunditiæ condemnabitur.
Leviticus 13:20Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere. + 13.20 Contaminabit. Quia in habitu est peccatum, et animæ mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit. Caro et cutis quam ignis exusserat, etc. ISICH. Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adjicit, alteram quippe passionem, sed eamdem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua ægritudine neglectæ carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostræ est voluptas, ebrietas, gastrimargia et hujusmodi, quæ luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga majori, id est exustione ignis. De quo dicitur: Ignis adversarios consumet Isa. 74..
Leviticus 14:54Ista est lex omnis lepræ et percussuræ, + 14.54 Ista est lex. Quia late leges lepræ exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit. Lepræ. Impiæ doctrinæ, quæ contingit etiam laicis, ideo additum est: Vir aut mulier in quo fuerit plaga lepræ et eat. Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post hæc lepram, quæ est in virtutibus, posuit, hæc enim sunt animæ vestimenta. Inde quæ est in Ecclesiæ doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quæ est in peccatis vel in dubiis vel manifestis.
Ezekiel 16:30In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis?