Leviticus 14:40
jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum: + 14.40 Extra civitatem. Non tantum extra domum, quia de universali Ecclesia sunt ejiciendi, quæ est civitas Dei vivi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
39Reversusque die septimo, considerabit eam: si invenerit crevisse lepram,
Cross References
Leviticus 6:11spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. + 6.11 Indutusque aliis. ORIG. Observandum quod aliis indumentis utitur sacerdos in sacrificiorum mysterio, et aliis quando procedit ad populum. Unde: Sapientiam loquimur inter perfectos II Cor. 1.. Et alibi: longe inferiori stola indutus, nihil judicavi, inquit, me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum II Cor. 1..
Psalms 101:7Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio. + 101.7 Pelicano, etc. AUG. Tres aves, tria loca ponit, etc., usque ad qui si non inter homines, extra est in alto, dicens eis, qui in nocte dormiunt. Vel, passer sagax ad alta virtutum fugit, ubi tutus a laqueis. Qui solitarius vel unicus, propter charitatem quem ex multis unum facit est in tecto, vel ædificio propter altitudinem fidei, ut non descendat aliquid tollere de domo, id est carne. Domicilio. ID. Vel parietinis, quæ vulgo dicuntur ruinæ, ubi parietes stant sine tecto, ubi habitat nycticorax avis, quæ noctem amat. 1
Proverbs 25:4Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
Matthew 18:17Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. + 18.17 Dic Ecclesiæ. Ut detestationi eum habeat, etc., usque ad damnantur humanam sententiam divina sententia corroborari. Sicut Ethnicus. Detestabilior est qui sub nomine fidelis agit, etc., usque ad per furta et per perjuria.
1 Corinthians 5:5tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. + 5.5 Tradere, etc. Hanc potestatem dicitur Apostolus habuisse, ut dum aliquem a stultitia non posset amovere, diabolo eum vexandum traderet; quousque pœnitentiam profitens, a malo desisteret. Ut spiritus salvus sit. Sic Apostolus non crudeliter, sed amabiliter Satanæ tradit. Sic Moyses in cultores idolorum paucos quidem judicavit in præsens terrens, in posterum disciplinam sanciens. Sic et Elias et alii boni: quia sic et metus aliis incutitur, et ipsis peccatum minuitur. Unde hoc exemplum Eliæ non reprehendit Christus in discipulis suis; sed quia odio et non amore correctionis desiderabant vindictam ignis in eos qui sibi hospitium non præbuerunt; sic et Petrus in Anania et uxore ejus vindicasse legitur, vel tradit, ut Spiritus sanctus quo contaminati nudantur, salvus sit eis, non amissus in die judicii.
Titus 3:10Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita: + 3.10 Hæreticum hominem. Hæreticus est qui per verba legis legem impugnat: proprium enim sensum astruit ex verbis legis, ut pravitatem mentis suæ legis auctoritate confirmet, qui vitandi sunt: quia frequentius correcti exercitatiores essent ad malum.