The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 14 › Leviticus 14:5

Leviticus 14:5

Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes: + 14.5 Super aquas, etc. Baptismatis. Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus Rom. 6..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the priest shall command that one of the birds be killed in an earthen vessel over running water:

In Context

4præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. + 14.4 Duos passeres. ID. Divinitatem, scilicet et humanitatem Christi. Quæ munda, quia peccatum non habuit; et viva, quia ex peccato non fuit obnoxia mortis. Quos vesci, etc. Quia, Verbum caro factum est, et nisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis. Lignum cedri. ISICH. Crucem, quæ contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis. Vermiculum. LXX: Coccinum tortum passionem, scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, et impassibilitate contextum. Hyssopum. Gratiam Spiritus sancti, quæ nostræ emundationi cooperatur. Unde: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor, etc. Psal. L.

6alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, + 14.6 Tinget in sanguine, etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur.

Read all of Leviticus 14

Cross References

Numbers 5:17assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam. + 5.17 Aquam sanctam. ID. Huic aquæ miscet sacerdos pauxillum terræ de pavimento tabernaculi, cum Christi decreto, commemoratio patriarcharum, prophetarum et apostolorum intromissa reperitur.

2 Corinthians 5:1Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. + 5.1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem, etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam. Quia in ea sine manebitur.

Hebrews 2:14Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: + 2.14 Quia ergo. Quasi: Cum essent ex uno omnes, et, quia pueri qui sanctificandi erant communicaverant carni, id est erant homines ex anima et corpore, quæ per sanguinem accipitur, corruptibiles; ideo et ipse, Christus. Participavit eisdem pueris, vel eisdem, id est carne et sanguine, et hoc similiter, id est, passibilis et mortalis, ut posset mori, et sic destrueret diabolum, et per mortem, legem evacuaret, et Judæos liberos faceret per gratiam qui timore pœnarum servi erant legis. Per mortem. Mirum quid? Mors erat arma per quæ vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo diabolus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 14:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 14:4Leviticus 14Leviticus 14:6 →