The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 14 › Leviticus 14:4

Leviticus 14:4

præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. + 14.4 Duos passeres. ID. Divinitatem, scilicet et humanitatem Christi. Quæ munda, quia peccatum non habuit; et viva, quia ex peccato non fuit obnoxia mortis. Quos vesci, etc. Quia, Verbum caro factum est, et nisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis. Lignum cedri. ISICH. Crucem, quæ contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis. Vermiculum. LXX: Coccinum tortum passionem, scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, et impassibilitate contextum. Hyssopum. Gratiam Spiritus sancti, quæ nostræ emundationi cooperatur. Unde: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor, etc. Psal. L.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then shall the priest command to take for him that is to be cleansed two birds alive and clean, and cedar wood, and scarlet, and hyssop:

In Context

3qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,

5Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes: + 14.5 Super aquas, etc. Baptismatis. Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus Rom. 6..

Read all of Leviticus 14

Cross References

Exodus 12:22Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. + 12.22 Fasciculumque hyssopi, etc. STRAB. Hyssopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem: et significat veram humilitatem, cujus exemplum Christus nobis in semetipso præbuit. Fasciculum ergo hyssopi sanguine tingimus, quando, memores humilitatis Christi, eum imitari studemus. Tingite in sanguine, etc. AUG., quæst. 46 in Exod. Quæritur quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni sanguinem velit intelligi, cujus immolatione Pascha fit. An præcipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est juxta ostium, quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.

Leviticus 5:7Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, + 5.7 Sin autem non potuerit, etc. ID. Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet pœnitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. Sin autem, etc. ID. Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime Deo sacrificat.

Leviticus 14:6alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, + 14.6 Tinget in sanguine, etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur.

Leviticus 14:50et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,

Numbers 19:18in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos:

Hebrews 9:19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, + 9.19 Lana. Charitas Christi est nobis lana, de qua vestem faciamus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 14:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 14:3Leviticus 14Leviticus 14:5 →