Leviticus 23:22
Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. + 23.22 Postquam, etc. Eadem superius dixisse videtur, sed ibi: Non complebitis missionem vestram; hic autem ait: Non secabitis eam usque ad solum, et differentiam innuit ipsa mutatio verborum. Segetem terræ, etc. Conversationis, cujus messio post resurrectionem Christi, et adventum Spiritus sancti, non tamen omnem scientiam, quam in futuro sumus habituri, tradit verbum prædicationis. Sunt enim quæ nunc non possunt nobis revelari Matth. 8., unde in prædictis festivitatibus hanc legem interposuit. Pauperibus et peregrinis. LXX: pauperi et proselyto, id est Christo, qui non habuit ubi caput reclinaret, et in propria venit, et sui eum non receperunt. Hic solos intelligit qui remanent; unde: O altitudo sapientiæ et scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Rom. 11.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Leviticus 19:9Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges, + 19.9 Cum messueris, etc. Ut dilectionem adinvicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, præsenti capitulo præcipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselyto, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit; ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselytos non abjicit, quibus etiam sic victum providit. Unde subdit: Ego Dominus Deus vester, scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exsurgam. Cum messueris, etc. Aperte ostendit quia doctores Judæorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quædam pauperi et proselyto derelinquunt, gentibus scilicet, quibus dicitur: Beati pauperes, etc. Matth. 5.. Qui et proselyti sunt, quia cognationi Abrahæ se ingerunt. Quod ergo dicitur: Non occides, Non mœchaberis, metant Judæorum doctores; quæ autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, cedant Ecclesiæ doctoribus, et quæ illis metentibus decidunt, id est quæ ipsi non intelligunt.
Deuteronomy 16:11et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
Ruth 2:3Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. + 2.3 Accidit. Quia sancta Ecclesia ad Christum pertinet, cujus sponsa et corpus est. De quo dicitur: Fortitudo mea et laus mea Dominus Psal. 117.. Et alibi- Dominus fortis et potens. Dominus potens in prælio Psal. 23.. Ipse est cognatus Elimelech, qui de Bethlehem et de stirpe David natus, testimonium habet a lege et prophetis. Hic verba salutis et pacis familiæ suæ attulit, in cujus nativitate cecinerunt angeli, Gloria in excelsis Deo, et in terra, etc. Luc. 2.. Cui venienti in Jerusalem obvia turba clamavit, dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini Matth. 21..
Job 31:16Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; + 31.16 Si negavi quod volebant. Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse. Et oculos viduæ. Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quærit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur.
Psalms 112:9Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.] + 112.9 Qui habitare. CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiæ. Sterilem. AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quæ prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judæorum, inter ipsos Judæos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. Filiorum. ID. Ex persona quorum hæc dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.
Isaiah 58:7frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. + 58.7 Frange esurienti panem. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.