bible.software › Leviticus › Leviticus 2 › Leviticus 2:3
Leviticus 2:3
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. + 2.3 De sacrificio, etc. ISICH. in Lev. De illa scilicet perfecta et in cœlis abscondita, in Christoque reposita scientia, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi Col. 2.. Aaron, montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the remnant of the meat offerings shall be Aaron’s and his sons’: it is a thing most holy of the offerings of the LORD made by fire.
In Context
2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. + 2.2 Anima, etc. A meliori parte totum hominem significat: requirit enim spiritualem et perfectum auditorem, quia anima est sapientiæ capax, non caro. ISID. Anima, etc. Quartum sacrificium offert anima. Simila Ecclesiam significat, quæ de multis personis quasi granis est collecta, legis et Evangelii mola inter litteram et spiritum separata, per aquam baptismi adunata, chrismate peruncta et solidata spirituali igne; per humilitatem fit accepta hostia. ORIG. hom 2 in Lev. Anima. Quæ scilicet nec vitulum habet, etc.; usque ad oleo divinæ misericordiæ vel gratiæ. Mystice, significat, sicut ibi: Cunctæ animæ quæ ingessæ sunt cum Jacob in Ægyptum, etc. Gen. 46. Lucas autem ait: Eramus autem omnes animæ in navi ducentæ septuaginta sex Act. 27.. Forsitan per animam, Gentilem significat. Supra enim filiis Isræl præcepit, ut sacrificia offerrent cum sanguine. Hic autem qui est sine lege, offerre præcipiens, non dicit homo, sicut supra, sed anima. Animalis erat Gentilis, non intelligens ea quæ sunt Dei, sed vocatur ad oblationem misericordia Dei, ut percipiat salutem; cum pro peccatis sacrificia disponit, qui nec habet ovem nec capram, turturem vel columbam offerre præcipitur; qui nec habet illud, similam. Non enim jam ex operibus, ut pauper virtutibus, sed sola cognitione Dei salvatur, quæ licet principium sit salutis, tamen thus et oleum, supponendum, ut gratia de eleemosynis et orationibus misceatur. Unde angelus ad Cornelium ait: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt ad Dominum Act. 10.. In thure interiores curantur passiones, et fumo ejus sanantur occuli ex infirmitate lacrymantes. Oratio quippe animæ passiones sanat, oculos interiores curat ab ignorantia lacrymas ex ægritudine peccati accendentes fugat. Filios, ministros Ecclesiæ; quia quidquid offerimus, cum sanctis Ecclesiæ doctoribus conferre debemus. Unde Paulus cum apostolis contulit Evangelium, ne in vacuum cucurrisset Gal. 2.. Quorum. Unitas Ecclesiæ pugillum similæ tollit, quia pro capacitate sensus unusquisque fidelis Scripturæ scientiam debet appetere. Unde: Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem. Quorum unus, etc. Rom. 12.. Notandum quod pugillus similæ et olei, totum vero thus offerri jubetur; quia sapientia quæ in simila, et charitas vel misericordia quæ in oleo signatur, in hac vita non possunt esse plena. Unde: Videmus nunc per speculum in ænigmate: et, nunc cognosco ex parte, etc. I Cor. 12.. Olei quoque pars offertur, quia misericordia nunquam impletur, quia etsi miserearis quantum potes, plus tamen debes velle. Charitas etiam quæ oleo figuratur, in præsenti inchoatur, in futuro perficietur. Thus autem totum crematur, quia semper orationi insistitur. Similæ. Scientiæ vel cognitionis Dei. Accepta enim est scientia a Deo, quam fides comprehendere potest, et sicut qui pugillo vult plus comprehendere, nihil proficit, totum quippe decurrit: sic fides est mensura scientiæ Dei. Credere enim oportet accedentem ad Deum, et quod non est ex fide, peccatum est Heb. 11.. Memoriale, etc., cognitionis Dei perfectam scientiam, cujus memores erimus, quæ nunquam destruitur; et eam quæ nunc est, non ut contrariam, destruit, sed partem minimam esse per plenitudinem suam ostendit: Cum enim venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13..
4Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita. + 2.4 Cum obtuleris sacrificium, etc. ISICH., ibid. Sacrificium Christus pro nobis immolatus. Coctum in clibano virginis, scilicet utero. Clibanus enim panem suscipit et ignem: sic uterus virginis panem vitæ, id est, Dei verbum, et ignem Spiritus sancti de cœlo suscepit. Unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Luc. 1.. Si ergo offers munus incarnationis Christi, quæ facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de simila, id est, scientia vel notitia Dei fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus, Verba apostolorum sunt panes, lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis, ad nutriendum aptiores, tantum præcellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem azymi sine fermento scientiæ sæcularis. Utraque tamen in oleo fiunt, concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophetæ scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt, quod illi nuntiabant futurum. Lagana. Panis latus et tenuis, qui prophetiam et legem significat, quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem lagani, tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum: hæc tamen oleo lita, quia lex et prophetia charitatem Christi prædixerunt, qua in salutem humani generis venit.
Read all of Leviticus 2
Cross References
Exodus 29:37Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
Leviticus 5:13rogans pro illo et expians: reliquam vero partem ipse habebit in munere. + 5.13 Anima si prævaricans, etc. ISICH. Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiæ, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum. Cæremonias per, etc. ORIG. Multæ species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur: Quicunque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis: panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his quæ sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat.
Leviticus 6:16reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. + 6.16 Reliquam, etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiæ in futurum conversatur. In loco. Ecclesia, quæ est introitus et vestibulum cœli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: In ecclesiis benedicite Deo, est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.
Leviticus 7:7Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. + 7.7 Sicut pro peccato, etc. AUG., quæst. 20 in Levit. Peccatum est perpetratio mali, delictum desertio boni. Sicut enim aliud est declinare a malo, aliudque facere bonum, ita et aliud abstinere a bono, et aliud facere malum, et illud delictum hoc peccatum sit. Vel delictum est quod ignoranter, peccatum quod scienter committitur. ORIG., ubi supra. Sicut pro peccato, etc. Similiter jubentur adipes arietis, usque ad id est, quod a via peccati peccatorem convertunt. Ad sacerdotem, etc. Christum, qui pro nobis propitiatio factus est. In ipso ergo omne sacrificium ministratur, et agitur, et quod ex pœnitentia consequitur, ad eum refertur. Ipse enim, ut nos salvaret, venit dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores Matth. 9.. Holocausti victimam. ISICH. Non bonum scilicet aut ovium, etc., usque ad cujus respectu patientiam habemus in passionibus.
Leviticus 10:12Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. + 10.12 Tollite sacrificium, etc. ISICH. Quod pectusculum confidentiam, etc., usque ad quæ autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt. Tollite, etc. Arcana, scilicet et profunda Scripturæ sacramenta, quæ vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis; juxta altare, id est juxta Dominicæ passionis fidem et auctoritatem.
Leviticus 14:13immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 2:3